Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 138] exedunt. Ubi inflammatio sublata ulcusque purgatum est, imponi lene medicamentum debet. In altero autem genere possunt proficere mala Cotonea in vino cocta atque contrita, potest emplastrum vel Herae vel tetrapharmacum, cui quinta pars turis adiecta sit, potest nigra hedera ex vino austero cocta; ac, si celeriter malum serpit, non aliud magis proficit. Purgato ulcere, quod in summa cute esse proposui (B), satis ad sanitatem eadem lenia medicamenta proficient. Chironeum autem ulcus appellatur, quod et magnum est et habet oras duras, callosas, tumentes. Exit sanies non multa sed tenuis. Odor malus neque in ulcere neque in eius umore est; nulla inflammatio, dolor modicus est; nihil serpit, ideoque nullum periculum affet, sed non facile sanescit. Interdum tenuis cicatrix inducitur, deinde iterum rumpitur ulcusque renovatur. Fit maxime in pedibus et cruribus. Super id imponi debet, quod et lene aliquid et vehemens et reprimens habeat. Quale eius rei causa fit ex his: squamae aeris, plumbi eloti combusti, singulorum P. IIII; cadmiae, cerae, singulorum P. VIII; rosae quantum satis est ad ceram simul cum eis molliendam. Fiunt etiam ex frigore ulcera hiberna, maxime in pueris, et praecipue pedibus digitisque eorum, nonnumquam etiam in manibus. Rubor cum inflammatione mediocri est; interdum pusulae oriuntur, deinde exulceratio: dolor autem modicus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.