Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 114] vel nigra vel pallida vel pinguis est, utique si magna foeditas odoris accessit. Illud interrogari me posse ab aliquo scio: si certa futurae mortis indicia sunt, quomodo interdum deserti a medicis convalescant? quosdamque fama prodiderit in ipsis funeribus revixisse. Quin etiam vir iure magni nominis Democritus ne finitae quidem vitae satis certas notas esse proposuit, quibus medici credidissent: adeo illud non reliquit, ut certa aliqua signa futurae mortis essent. Adversus quos ne dicam illud quidem, quod in vicino saepe quaedam notae positae non bonos sed inperitos medicos decipiunt, quod Asclepiades funeri obvius intellexit quendam vivere qui efferebatur; nec protinus crimen artis esse, si quod professoris sit. Illa tamen moderatius subiciam, coniecturalem artem esse medicinam, rationemque coniecturae talem esse, ut, cum saepius aliquando responderit, interdum tamen fallat. Non si quid itaque vix in millensimo corpore aliquando decipit, id notam non habet, cum per innumerabiles homines respondeat. Idque non in iis tantum, quae pestifera sunt, dico, sed in iis quoque, quae salutaria; siquidem etiam spes interdum frustratur, et moritur aliquis, de quo medicus securus primo fuit: quaeque medendi causa reperta sunt, nonnumquam in peius aliquid convertunt. Neque id evitare humana inbecillitas in tanta varietate cor
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.