Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 38]terebenthinae P. X; nitri, cerae, picis aridae, bacarum lauri, singulorum P. XX; olei paulum. Quotiens autem bacam aut nucem aut simile aliquid posuero, scire oportebit, antequam expendatur, ei summam pelliculam esse demendam. Aliud eodem nomine, quod puri quoque movendo est: sebi vitulini, Hammoniaci thymiamatis, picis, cerae, nitro, bacarum lauri, resinae aridae, aristolochiae, pyrethri pares portiones. Praeter has est Philocratis, quod habet: salis Hammoniaci P. VII; aristolochiae P. VIII; cerae, resinae terebenthinae, fuliginis turis, singulorum P. XV; spumae argenti P. XXXII, quibus, ut pus quoque moveant, iridis P. IIII et galbani P. VI adiciuntur. Optimum tamen ad extrahendum est id, quod a similitudine sordium rhypodes Graeci appellant. Habet murrae, croci, iridis, propolis, bdelli, capitulorum Punici mali, aluminis et scissilis et rotundi, misy, chalcitis, atramenti sutorii cocti, panacis, salis Hammoniaci, visci, singulorum P. IIII; aristolochiae P. VIII; squamae aeris P. XVI; resinae terebenthinae P. LXXV; cerae et sebi vel taurini vel hircini, singulorum P. C. Hecataeo quoque auctore emplastrum generis eiusdem fit ex his: galbani P. II; fuliginis turis P. IIII; picis P. VI; cerae et resinae terebenthinae singulorum P. VIII; quibus paululum irini unguenti miscetur. Valensque ad idem emplastrum viride Alexandrinum est. Habet aluminis scissilis P. VIII; salis Hammoniaci P. VIII =; squamae aeris P. XVI; murrae, turis, singulorum P. XVIII; cerae P. CL; resinae Colophoniacae aut pineae P. CC; olei heminam, aceti sextarium.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.