Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 152] levis est: si inaequale quoque et asperum subest vehementius os exessum est. At cartilato ubi subsit, ipsa sedes docet perventumque esse ad eam ex renisu patet. Et ex his quidem colliguntur fistularum sedes, aptatia, noxae: simplices vero esse sint, an in plures partes diducantur, cognosci potest ex modo puris; cuius si plus fertur quam quod simplici spatio convenit, plures sinus esse manifestam est; cumque fere iuxta sint caro et nervos et aliqua nervosa, quales fere tunicae membranaeque sunt, genus quoque puris docebit, num plures sinus intus diversa corporis genera perroserint. Siquidem in carne pus leve, album, copiosius fertur; at ex nervoso loco coloris quidem eiusdem, sed tenuius et minus; ex nervo pingue et oleo non dissimile. Denique etiam corporis inclinatio docet, num in plures partes fistulae penetrarint, quia saepe cum quis aliter decubuit aliterve membrum conlocavit, pus ferri quod iam desierat iterum incipit; testaturque non solium alium sinum esse ex quo descendat, sed etiam in aliam corporis partem eum tendere. Sed si et in carne et recens et simplex est, ac neque rugosa neque cava sede neque in articulo, sed in eo membro, quod per se inmobile non nisi cum toto corpore movetur, satis proficiet emplastrum, quod recentibus vulneribus inponitur, dum habeat vel sale vel alumen vel squamam aeris vel aeruginem vel ex metallicis
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.