Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 550] Ac reliqua quidem membra lentius intendenda, et lenius in iis ossa in suam sedem reponenda sunt: in his vero neque intendi nervos neque ossa tractari satis expedit; ipsique homini permittendum est, ut sic ea collocata habeat, quemadmodum minime laedunt. Omnibus autem his vulneribus inponendum primo linamentum est vino madens, cui rosae pum admodum adiectum sit, cetera eadem. Deligandaque fascis sunt aliquanto quam vulnus latioribus, laxius scilicet quam si ea plaga non esset: quanto facilius et alienari et occupari cancro vulnus potest ... numero potius fasciarum id agendum, ut laxae quoque aeque contineant. Quod in femore umeroque sic fiet, si ossa forte recte concurrerint: sin aliter se habebunt, eatenus circumdari fascia debebit, ut inpositum medicamentum contineat. Cetera eadem, quae supra (1H seqq.) scripsi, facienda sunt, praeterquam quod neque ferulis neque canalibus, inter quae vulnus sanescere non potest, sed pluribus tantummodo et latioribus faceis opus est: ingerendumque subinde in eas est calidum oleum et vinum, magisque in ... primo fame utendum; ... est alienum; vulnus calida aqua fovendum, frigusque omni ratione vitandum; et transeundum ad medicamenta, quae puri movendo sunt; maiorque vulneri quam ossi cura agenda: ergo cottidie solvendum nutriendumque est. Inter quae si quod parvulum fragmentum ossis eminet,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.