Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 54] reprimendi aut evocandi. Levant lac, cremor vel tisanae vel furfurum: reprimit aqua, in qua vel lenticula vel rosa vel rubus vel Cotoneum malum vel palmulae decoctae sunt. Evocant sinapi, piper.
23 Antidota raro sed praecipue interdum necessaria sunt, quia gravissimis casibus opitulantur. Ea recte quidem dantur conlisis corporibus, vel per ictus, vel ubi ex alto deciderunt, vel in viscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus. Maxime autem desideranda sunt adversus venena, vel per morsus vel per cibos aut potiones nostris corporibus inserta. Unum est, quod habet lacrimae papaveris P. =; acori, malabathri P. V; iridis Illyricae, cummi, singulorum P. II; anesi P. III; nardi Gallici, foliorum rosae aridorum, cardamomi, singulorum P. IIII; petroselini P. IIII = (vel folii P. V); casiae nigrae, silis, bdelli, balsami seminis, piperis albi, singulorum P. V =; styracis P. V - murrae, opopanacis, nardi Syri, turis masculi, hypocistidis suci, singulorum P. VI; castorei P. VI; costi, piperis albi, galbani, resinae terebenthinae, dulcis radicis P. VIII = -; quae vel melle vel passo excipiuntur. Alterum, quod Zopyrus regi Ptolemaeo dicitur composuisse atque ambrosian nominasse, ex his constat: costi, turis masculi, singulorum P. = =; piperis albi P. = -; floris iunci rotundi P. II;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.