Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 116] porum potest. Sed tamen medicinae fides est, quae multo saepius perque multo plures aegros prodest. Neque tamen ignorare oportet in acutis morbis fallaces magis notas esse et salutis et mortis.
7. Sed cum proposuerim signa, quae in omni adversa valetudine communia esse consuerunt, eo quoque transibo, ut, quas aliquis in singulis morborum generibus habere possit notas, indicem. Quaedam autem sunt quae ante febres, quaedam quae inter eas, quid aut intus sit aut venturum sit, ostendunt. Ante febres, si caput grave est, aut ex somno oculi caligant, aut frequentia sternumenta sunt, circa caput aliquis pituitae impetus timeri potest. Si sanguis aut calor abundat, proxumum est, ut aliqua parte profluvium sanguinis fiat. Si sine causa quis emacrescit, ne in malum habitum corpus eius recidat, metus est. Si praecordia dolent, aut inflatio gravis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est. Quibus diu color sine morbo regio malus est, ii vel capitis doloribus conflictantur, vel terram edunt. Qui diu habent faciem pallidam et tumidam, aut capite aut visceribus aut alvo laborant. Si in continua febre puero venter nihil reddidit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is adsidue, metuenda nervorum distentio est. Frequens autem destillatio in corpore tenui longoque tabem timendam esse testatur. Ubi pluribus diebus non descendit alvus, docet aut
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.