Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 358] parte sub his conditur. Atque haec quidem iuncta sunt. Renes vero diversi; qui lumbis summis coxis inhaerent, a parte earum resimi, ab altera rotundi; qui et venosi sunt, et ventriculos habent, et tunicis super conteguntur. Ac viscerum quidem hae sedes sunt. Stomachus vero, qui intestinorum principium est, nervosus: a septima spinae vertebra incipit, circa praecordia cum ventriculo committitur. Ventriculus autem, qui receptaculum cibi est, constat ex duobus tergoribus; isque inter lienem et iecur positus est, utroque ex his paulum super eum ingrediente. Suntque etiam membranulae tenues, per quas inter se tria ista conectuntur, iungunturque ei saepto, quod transversum esse supra (Section: 4) posui. Inde ima ventriculi pars paulum in dexteriorem partem conversa, in summum intestinum coartatur. Hanc iuncturam πυλωρόν Graeci vocant, quoniam portae modo in inferiores partes ea, quae excreturi sumus, emittit. Ab ea ieiunium intestinum incipit, non ita inplicitum; cui tale vocabulum est, qui numquam quod accepit, continet, sed protinus in inferiores partes transmittit. Inde tenuius intestinum est, in sinus vehementer inplicitum: orbes vero eius per membranulas singuli cum interioribus conectuntur; qui in dexteriorem partem conversi et e regione dexterioris coxae finiti, superiores tamen partes magis complent. Deinde id intestinum cum crassiore altero transverso committitur; quod a dextra parte incipiens,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.