Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 140] Prurigo maior est: nonnumquam umor exit, sed non multus, qui referre vel pus vel saniem videtur.— In primis multa calida aqua fovendum est, in qua rapa decocta, aut si ea non sunt, aliquae verbenae ex reprimentibus. Si nondum adapertum ulcus, aes, quam maxime calidum quis pati potest, admovendum est. Si iam exulceratio est, imponi debet alumen aequa potione cum ture contritum vino adiecto, aut malicorium in aqua coctum deinde contritum. Si summa detracta pellicula est, hic quoque melius lenia medicamenta proficiunt. Struma quoque est tumor, in quo subter concreta quaedam ex pure et sanguine quasi glandulae oriuntur; quae vel praecipue fatigare medicos solent, quoniam et febres movent nec unquam facile maturescunt; et sive ferro sive medicamentis curantur, plerumque iterum iuxta cicatrices ipsas resurgunt multoque post medicamenta saepius; quibus id quoque adcedit, quod longo spatio detinent. Nascuntur maxime in cervice, sed etiam in alis et inguinibus ... lateribus: in mammis quoque feminarum se reperisse chirurgicus Meges auctor est.Propter haec et album veratrum recte datur, atque etiam saepius, donec ea digerantur, et medicamenta imponuntur, quae umorem vel educant vel dissipent, quorum supra (cap. XVIII, 1-7 A, 13 seqq.) mentio facta est. Adurentibus quoque quidam utuntur,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.