Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 372] consuerunt. Nihil pestiferum est, nisi quod pulmonem exulceravit. Ubi aliquid eiusmodi sensimus, protinus abstinere a sole, balineo, vino, venere debemus; inter quae unctione et adsueto cibo nihilo minus uti licet. Ambulatione tantum acri sed tecta utendum est; post eam caput atque os supra quinquagiens perfricandum. Raroque fit ut, si biduo vel certe triduo nobis temperavimus, id vitium non levetur. Quo levato, si in destillatione crassa facta pituita est, vel in gravedine nares magis patent, balineo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida fovendum os caputque; deinde cum cibo pleniore vinum bibendum. At si aeque tenuis 40 die pituita est, vel nares aeque clausae videntur, adsumendum est vinum Aminaeum austerum, dein rursus biduo aqua; post quae ad balneum et ad consuetudinem revertendum est. Neque tamen illis ipsis diebus, quibus aliqua omittenda sunt, expedit tamquam aegros agere, sed cetera omnia quasi sanis facienda sunt, praeterquam si diutius aliquid et vehementius ista sollicitare consuerunt: huic enim quaedam curiosior observatio necessaria est. Igitur huic, si in nares vel in fauces destillavit, praeter ea, quae supra (Section: 3, 4) rettuli, protinus primis diebus multum ambulandum est; perfricandae vehementer inferiores partes, levior frictio adhibenda thoraci ori capiti; demenda adsueto cibo pars
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.