Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 28] cogitare, detracta tali verecundia, et fortasse responsurum fuisse id, quod aliquis esset expertus. Ad quod medicinae genus neque semper similitudo aliquid confert, et si quando confert, tamen id ipsum rationale est, inter similia genera et morborum et remediorum cogitare, quo potissimum medicamento sit utendum. Cum igitur talis res incidit, medicus aliquid oportet inveniat, quod non utique fortasse sed saepius tamen etiam respondeat. Petet autem novum quodque consilium non ab rebus latentibus (istae enim dubiae et incertae sunt), sed ab iis, quae explorari possunt, id est evidentibus causis. Interest enim fatigatio morbum an sitis, an frigus an calor, an vigilia an fames fecerit, an cibi vinique abundantia, an intemperentia libidinis. Neque ignorare hunc oportet, quae sit aegri natura, umidum magis an magis siccum corpus eius sit, validi nervi an infirmi, frequens adversa valetudo an rara, eaque, cum est, vehemens esse soleat an levis, brevis an longa; quod is vitae genus sit secutus, laboriosum an quietum, cum luxu an cum frugalitate: ex his enim similibusque saepe curandi nova ratio ducenda est. Quamvis ne haec quidem sic praeteriri debent, quasi nullam controversiam recipiant. Nam et Erasistratus non ex illis causis fieri morbos dixit, quoniam et alii et idem alias post istas non febricitarent;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.