Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 254] etiam incipiente febre, subeunt et quiescunt, ut inbecillus is videri possit, cui facile laturo gravis instat accessio. Contra saepe eas concitare solet balneum et exercitatio et metus et ira et quilibet alius animi adfectus, adeo ut, cum primum medicus venit, sollicitudo aegri dubitantis, quomodo illi se habere videatur, eas moveat. Ob quam causam periti medici est non protinus ut venit adprehendere manu brachium, sed primum desidere hilari vultu percontarique, quemadmodum se habeat, et si quis eius metus est, eum probabili sermone lenire, tum deinde eius corpori manum admovere. Quas venas autem conspectus medici movet, quam facile mille res turbant. Altera res est, cui credimus, calor, aeque fallax: nam hic quoque excitatur aestu, labore, somno, metu, sollicitudine. Intueri quidem etiam ista oportet, sed eis non omnia credere. Ac protinus quidem scire est, non febricitare eum, cuius venae naturaliter ordinatae sunt, teporque talis est, qualis esse sani solet: non protinus autem sub calore motuque febrem esse concipere, sed ita: si summa quoque aria inaequaliter cutis est; si calor et in fronte est et ex imis praecordiis oritur; si spiritus ex naribus cum fervore prorumpit; si color aut rubore aut pallore novo mutatus est; si oculi graves et aut persicci aut subumidi sunt; si sudor, cum sit, inaequalis est; si venae non
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.