Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 268] debet, ut morbum mutet; fortasse enim curationi oportunior fiet. Saepe igitur ex aqua frigida, cui oleum sit adiectum, corpus eius pertractandum est, quoniam interdum sic evenit, ut horror oriatur et fiat initium quoddam novi motus exque eo, cum magis corpus incaluit, sequatur etiam remissio. In his frictio quoque ex oleo et sale salubris videtur. At si diu frigus est et torpor et iactatio corporis, non alienum est in ipsa febre mulsi dare tres aut quattuor cyathos, vel cum cibo vinum bene dilutum. Intenditur enim saepe ex eo febris, et maior ortus calor simul et priora mala tollit et spem remissionis inque ea curationis ostendit. Neque Hercules ista curatio nova est, qua nunc quidem traditos sibi aegros, qui sub cautioribus medicis trahebantur, interdum contrariis remediis sanant. Siquidem apud antiquos quoque ante Herophilum et Erasistratum maximeque post Hippocratem fuit ... Petro quidam, qui febricitantem hominem ubi acceperat, multis vestimentis operiebat, ut simul calorem ingentem sitimque excitaret. Deinde ubi paulum remitti coeperat febris, aquam frigidam potui dabat, ac si moverat sudorem, explicuisse se aegrum iudicabat; si non moverat, plus etiam aquae frigidae ingerebat et tum vomere cogebat. Si alterutro modo febre liberaverat, protinus suillam assam et vinum homini dabat; si non liberaverat, decoquebat aquam sale
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.