Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 236] deberetur, satis ostendit, dum vires superessent, dari non oportere: ne deficerent, consulendum esse. Ex his autem intellegi potest ab uno medico multos non posse curari, eumque, si artifex sit, idoneum esse, qui non militum ab aegro recedit. Sed qui quaestui serviunt, quoniam is maior ex populo est, libenter amplectuntur ea praecepta, quae sedulitatem non exigunt, ut in hac ipsa re. Facile est enim dies vel accessiones numerare is quoque, qui aegrum raro vident: ille adsideat necesse est, qui quod solum opus est visurus est, quando nimis inbecillus futurus sit, nisi cibum acceperit. In pluribus tamen ad initium cibi dies quartus aptissimus esse consuevit. Est autem alia etiam de diebus ipsis dubitatio, quoniam antiqui potissimum impares sequebantur, eosque, tamquam tum de aegris iudicaretur, κρίσμουςnominabant. Hi erant dies tertius, quintus, septimus, nonus, undecimus, quartus decimus, unus et vicesimus, ita ut summa potentia septimo, deinde quarto decimo, deinde uni et vicensimo daretur. Igitur sic aegros nutriebant, ut dierum inparium accessiones expectarent, deinde postea cibum quasi levioribus accessionibus instantibus darent, adeo ut Hippocrates, si alio dei febris desisset recidivam timere sit solitus. Id Asclepiades iure ut vanum repudiavit, atque in nullo die, qua par inparve esset, iis vel maius vel minus periculum
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.