Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 228] [3] Est igitur Philonis, quod habet cerussae elotae, spodii, gummis singulorum p. )-(. I. papaveris lacrimae combustae p. )-(. II. Illud scire oportet hic quoque omnia medicamenta, singula primum per se teri, deinde mixta iterum, adjecta paulatim vel aqua, vel alio humore: gummi, quum quasdam alias facultates habeat, hoc maxime praestare, ut, ubi collyria facta inaruerunt, glutinata sint, neque frientur. [4] dionysi vero collyrium est: papaveris lacrimae combustae, donec tenerescat, p. )-(. I. aeris combusti, cummis, singulorum p. )-(. II. spodii p. )-(. IV. [5] [5a] Cleonis nobile admodum: papaveris lacrimae frictae p. )-(. I. croci p. )-(. z. gummis p.)-(.I.quibus, dum teruntur, adjicitur rosae succus. Aliud ejusdem valentius: squamae aeris, quod στόμωμα appellant, p. )-(. I. croci p. )-(. II. spodii p. )-(. Iv. plumbi eloti et combusti [5b] p. )-(. VI. gummis tantumdem. Attalium1 quoque ad idem est, maxime ubi multa pituita profluit: castorei p. )-(. z. aloes p. )-(. z. croci p. )-(. I. myrrhae p. )-(. II. Lucii p. )-(. III. cadmiae curatae p. )-(. VIII. stibis tantumdem, acaciae succi p. )-(. XII. Quod gummi hoc non habet, liquidum in pyxidicula servatur. Theodotus vero huic compositioni adjecit papaveris lacrimae combustae p. )-(. z. aeris combusti et eloti p. )-(. II. nucleos palmarum combustos numero xx. gummis p.)-(. XII. [6] At ipsius Theodoti, quod a quibusdam ἀχάριστον nominatur, ejusmodi est: castorei, nardi indici, singulorum p. )-(. I. lycii p. )-(. z. papaveris lacrimae tantumdem, myrrhae p. )-(. II. croci, cerussae elotae, aloes, singulorum p. )-(. III. cadmiae botryitidis elotae, aeris combusti, singulorum p. )-(. VIII. gummis p. )-(. XVIII. acaciae succi p. )-(. xx. stibis tantumdem; quibus aqua pluviatilis adjicitur. [7] Praeter haec, ex frequentissimis collyriis est, id quod quidam cycnon, quidam a cinereo colore τέφριον appellant: Amyli, tragacanthae, acaciae succi, gummis, singulorum p. )-(. I. papaveris lacrimae p. )-(. II. cerussae elotae p. )-(. IV. spumae argenti elotae p. )-(. VIII. quae aeque ex aqua pluviatili conteruntur.
1 Attalicum?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.