Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 196] elotae, aloes, singulorum P. III; cadmiae botruitidis elotae, aeris conbusti, singulorum P. VIII; cummis P. XVIII; acaciae suci P. XX; stibis tantundem; quibus aqua pluviatilis adicitur. Praeter haec ex frequentissimis collyriis est id, quod quidam cycnon, quidam a cinereo colore tephron appellant: amuli, tracantae, acaciae suci, cummis, singulorum P. I; papaveris lacrimae P. II; cerussae elotae P. IIII; spumae elotae P. VIII, quae aquae ex aqua pluviatili oncteruntur. Euelpides autem, qui aetate nostra maximus fuit ocularius medicus, utebatur eo, quod ipse conposuerat: trygodes nominabat: castorei P. ==; Lyci, nardi, papaveris lacrimae, singulorum P. I; croci, murrae, aloes, singulorum P. IIII; aeris combusti P. VIIII; cadmiae et stibis, singulorum P. XII; acaciae suci P. XXXVI; cummis tantundem. Quo gravior vero quaeque inflammatio est, eo magis leniri medicamentum debet adiecto vel albo ovi vel muliebri lacte. At si neque medicus neque medicamentum praesto est, saepius utrumlibet horum in oculos penicillo ad id ipsum facto infusum id malum lenit. Ubi vero aliquis relevatus est, iamque cursus pituitae constitit, reliquias fortasse leniores futuras discutiunt balneum et vinum. Igitur lavari debet leviter ante oleo perfricatus diutiusque in cruribus et feminibus, multaque calida aqua fovere oculos; deinde per caput prius calida,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.