Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 302]dixit aut fecit, fame, vinculis, plagis coercendus est. Cogendus est et attendere et ediscere aliquid et meminisse: sic enim fiet, ut paulatim metu cogatur considerare quid faciat. Subito etiam terreri et expavescere in hoc morbo prodest, et fere quicquid animum vehementer turbat. Potius enim quaedam fieri mutatio, cum ab eo statu mens, in quo fuerat, abducta est. Interest etiam, ipse sine causa subinde rideat, an maestus demissusque sit: nam demens hilaritas terroribus iis, de quibus supra (Section: 21) dixi melius curatur. Si nimia tristitia, prodest lenis sed multa bis die frictio, item per caput aqua frigida infusa, demissumque corpus in aquam et oleum. Illa communia sunt, insanientes vehementer exerceri debere, multa frictione uti, neque pinguem carnem neque vinum adsumere; cibis uti post purgationem ex media materia quam levissimis; non oportere esse vel solos vel inter ignotos, vel inter eos, quos aut contemnant aut neglegant; mutare debere regiones et, si mens redit, annua peregrinatione esse iactandos. Raro sed aliquando tamen ex metu delirium nascitur. Quod genus insanientium specie ... similique victus genere solo curandum est, praeterquam quod in hoc insaniae genere solo recte vinum datur.
19 His morbis praecipue contrarium est id genus, quod cardiacum a Graecis nominatur, quamvis
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.