Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 24] singulorum P. I; lapidis eius quem pyriten vocant P. IIII; quibus quidam adiciunt sulpuris P. II. Est etiam proficiens in struma et in iis tuberibus, quae difficiliter concocuntur, et in iis, quae carcinode vocantur, quod ex his constat: sulpuris P. II; nitri P. IIII, murrae P. Vi, fuliginis turis P. zzz, salis Hammoniaci P. =, cerae P. I. Protarchus autem ad parotidas eaque tubercula, quae melicerides favi vel phymata nominantur, item mala ulcera pumicis, resinae pineae liquidae, turis fuliginis, spumae nitri, iridis, singulorum P. VIII cum cerae P. VIIII miscebat, hisque olei cyathum et dimidium adiciebat. At adversus panum, ... tum primum orientem, quod phygetron Graeci vocant, et omne tuberculum, quod phyma nominatur, miscetur ocra quae Attice nominatur cum duabus partibus similae, hisque cum tunduntur subinde mel instillatur, donec malagmatis crassitudo sit. Discutit etiam omne tuberculum, quod phyma vocatur, id quod habet calcis, nitri spumae, piperis rotundi, singulorum P. I; galbani P. II; salis P. IIII, quae excipiuntur cerato ex rosa facto. Supprimitque omne quod abscedit id, in quo est galbani, fabae fresae, singulorum P. I; murrae, turis, ex radice capparis corticis, singulorum P. IIII. Satisque omni abscedentia digerit murex combustus et bene contritus aceto subinde adiecto.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.