Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 46] singulorum P. II; halicaccabi corticis P. IIII; mini P. VI; spumae argenti P. XII; cerussae P. XVI; quae ex aceto et coguntur et, ubi utendum est, diluuntur. Andronis vero est ad uvam inflammatam, ad naturalia sordida, etiam cancro laborantia: gallae, atramenti sutorii, murrae, singulorum P. I; aristolochiae, aluminis scissilis, singulorum P. II; capitulorum Punici mali P. XXV; ex passo coacta, et cum usus exigit, aceto vel vino diluta, prout valentius aut lenius vitium est, cui medendum est. Proprie autem ad ani fissa, vel ora venarum fundentia sanguinem, vel cancrum: aeruginis P. II; murrae P. IIII; cummis P. VIII; turis P. XII; stibis, lacrimae papaveris, acaciae, singulorum P. XVI. Quae ex vino et teruntur et in ipso usu deliquantur. Expellere autem ex vesica cum urina calculum videtur haec compositio: casiae, croci, murrae, costi, nardi, cinnamomi, dulcis radicis, balsami, hyperici pares portiones conteruntur, deinde vinum lene instillatur, et pastilli fiunt, qui singuli habeant P. =, hique singuli cotidie mane ieiuno dantur.
21 Haec tria compositionum genera id est, quae in malagmatibus, pastillis emplastrisque sunt, maximum praecipueque varium usum praestant. Sed alia quoque utilia sunt, ut ea, quae feminis subiciuntur: pessos Graeci vocant. Eorum haec proprietas est: medicamenta composita molli lana excipiuntur, ,eaque lana naturalibus conditur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.