Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 486] recedit; quod ad omnes articulos pertinere in ulterioribus patebit. Superius autem umeri caput rotundius quam cetera ossa, de quibus adhuc dixi, parvo excessu vertici lati scapularum ossis inseritur, ac maiore parte extra situm nervis deligatur. At inferius duos processus habet, inter quos quod medium est magis etiam extremis partibus sinuatur. Quae res sedem brachio praestat, quod constat ex ossibus duobus. Radius, quam cercida Graeci appellant, superior breviorque, et primo tenuior, rotundo et leniter cavo capite exiguum umeri tuberculum recipit, atque ibi nervis et cartilagine continetur. Cubitus inferior longiorque et primo plenior, in summo capite duobus quasi verticibus extantibus in sinum umeri, quem inter duos processus eius esse proposui (19), se inserit. Primo vero duo brachii ossa vincta paulatim dirimuntur, rursusque ad manum coeunt modo crassitudinum mutato, siquidem ibi radius plenior, cubitus admodum tenuis est. Dein radius in caput cartilaginosum consurgens in vertice eius sinuatur. Cubitus rotundus in extremo pars altera paulum procedit. Ac ne saepius dicendum sit, illud ignorari non oportet, plurima ossa in cartilaginem desinere, nullum articulum non sic finiri: neque enim aut moveri posset, nisi levi inniteretur, aut cum carne nervisque coniungi, nisi ea media quaedam materia committeret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.