previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 168] ex spodi, croci, aeruginis, singulorum P. yyy I; piperis albi, omphaci, singulorum P. 1; cadmiae P. yyy VIII. At ubi iam exulceratio est, id, quod fit ex sulpuris P. yyy I; cerae P. yyy IIII; picis liquidae hemina; olei sextaris duobus; quae simul incocuntur, dum crassitudo mellis sit. Est etiam quod ad Protarchum auctorem refertur. Habet farinae lupinorum S.I.; nitri cyathos IIIIS. picis liquidae heminam; resinae umidae selibram; aceti cyathos tres. Crocum quoque, Lycium, aerugo, murra, cinis aequis portionibus recte miscentur, et ex passo cocuntur; idque omnem pituitam ubique sustinet. Ac si nihil aliud est, amurca ad tertiam partem decocta vel sulpur pici liquidae mixtum, sicut in pecoribus proposui, hominibus quoque scabie laborantibus opitulantur.

Inpetiginis vero species sunt quattuor. Minime mala est, quae similitudinem scabie repraesentat: nam et rubet et durior est et exulcerata est et roditur. Distat autem ab ea, quod magis exulcerata est et varis similis pusulas habet; videnturque esse in ea quasi bullulae quaedam, ex quibus interpositio tempore squamulae resolvuntur; certioribusque hoc temporibus revertitur. Alterum genus peius est, simile papulae fere, sed asperius rubicundiusque; figuras varias habet; squamulae ex summa cute discedunt; rosio maior est; celerius et latius procedit certioribusque etiamnum quam prior temporibus et fit et desinit: rubrica cognominatur. Tertia etiamnum deterior est: nam et crassior est et durior et magis tumet; in summa cute finditur et vehementius roditur. Ipsa

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: