Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 572] saepiusque eadem ratione circumagi, donec bene id teneat. Vinctus hac ratione umerus commodius continetur, si adductus ad latus sic quoque fascia deligatur.
16 In cubito autem tria coire ossa umeri et radii et cubiti ipsius, ex iis, quae prima parte huius voluminis (1.19) posita sunt, intellegi potuit. Si cubitus, qui adnexus umero est, ab hoc excidit, radius, qui adiunctus est, interdum trahitur, interdum subsistit. In omnes vero quattuor partes excidere cubitus potest: sed si in priorem prolapsus est, extentum brachium est neque recurvatur; si in posteriorem, brachium curvum est neque extenditur, breviusque altero est; interdum febrem vomitumque bilis movet; si in exteriorem interioremve, brachium porrectum est, sed paulum in eam partem, a qua os recessit, recurvatum.— Quicquid incidit, reponendi ratio una est; neque in cubito tantum sed in iob quoque membris longis, quae per articulum ... longa testa iunguntur: utrumque membrum in diversas partes extendere, donec spatium inter ossa liberum sit; tum id os, quod excidit, ab ea parte, in quam prolapsum est, in contrariam impellere. Extendendi tamen alia atque alia genera sunt, prout aut nervi valent, aut ossa huc illucve se dederunt. Ac modo manibus solis utendum est, modo quaedam alia adhibenda. Ergo si in priorem partem cubitus prolapsus est, extendi
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.