previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[p. 183]

XXV De Catapotiis.

Catapotia quoque multa sunt, variisque de causis fiunt. ᾿ανώδυνα vocant, quae somno dolorem levant: quibus uti, nisi nimia necessitas urget, alienum est. Sunt enim ex vehementibus medicamentis, et stomacho alienis. Potest tamen etiam ad concoquendum, quod habet papaveris lacrimae, galbani, singulorum p. )-(. I. myrrhae, castorei, piperis, singulorum p. )-(. II. ex quibus, quod ervi magnitudinem habet, satis est devorasse.

[2] Alterum stomacho pejus, ad somnum valentius, ex his fit: mandragorae p. )-(. z. apii seminis, item hyoscyami seminis, singulorum p. )-(. IV. quae ex vino teruntur. Unum autem ejusdem magnitudinis, quae supra posita est, abunde est sumsisse.

[3] [3a] Sive autem capitis dolores, sive ulcera, sive lippitudo, sive spiritus difficultas, sive intestinorum tormenta, sive inflammatio vulvae est, sive coxa, sive jecur, aut lienis, aut latus torquet, sive vitio locorum aliquo prolabitur et obmutescit, occurrit dolori per quietem ejusmodi catapotium. [3b] Silis, acori, rutae silvestris seminis, singulorum p. )-(. I. castorei, cinnamomi, singulorum p. )-(. II. Papaveris lacrimae, panacis radicis, mandragorae, malorum aridorum, junci rotundi floris, singulorum p. )-(. III. piperis grana LVI. Haec per se contrita, rursus instillato subinde passo simul omnia teruntur, donec crassitudo sordium fiat. Ex eo paulum aut devoratur, aut aqua diluitur, et potui datur.

[4] [4a] Quin etiam silvestris papaveris, quum jam ad excipiendam lacrimam maturum est, manipulus in vas demittitur, et superinfunditur aqua, quae id contegat, atque ita coquitur. Ubi jam bene manipulus is coctus est, ibidem expressus projicitur, et cum eo humore passum pari mensura miscetur, infervetque, donec crassitudinem sordium habeat. [4b] Quum infrixit, catapotia ex eo fiunt ad nostrae fabae magnitudinem, habentque usum multiplicem. Nam et somnum faciunt, vel per se assumta, vel ex aqua data: et aurium dolores

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: