previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 339] non glutinabitur, intelligetur quidem ex humore, qui multus ex vulnere feretur; volsella vero extrahetur: finitisque inflammationibus, imponetur aliquid medicamentum ex iis, quae leniter reprimunt. [6] Pejus est ubi aut ossi aut cartilagini fractae cutis quoque vulnus accessit. Id admodum raro fit. Si incidit, illa quidem nihilo minus eadem ratione in suas sedes excitanda sunt: cuti vero superimponendum emplastrum aliquod ex iis, quae recentibus vulneribus accommodata sunt1: sed insuper nullo vinculo deligandum est2.


VI De auribus fractis.

In aure quoque interdum rumpitur cartilago. Quod si incidit, antequam pus oriatur, imponendum glutinans medicamentum est3: saepe enim suppurationem prohibet, et aurem confirmat. Illud et in hac et in naribus ignorari non oportet; non quidem cartilaginem ipsam glutinari, circa tamen carnem increscere, solidarique eum locum. Itaque, si cum cute cartilago rupta est, cutis utrimque suitur. Nunc autem de ea dico, quae, cute integra, frangitur. [2] In ea vero si jam pus natum est, aperienda altera parte cutis, et ipsa cartilage contra lunata plaga excidenda est4): deinde utendum est medicamento leniter supprimente, quale lycium est aqua dilutum, donec sanguis fluere desinat: tum imponendum linteolum cum emplastro sic, ut pingue omne vitetur; et a parte posteriore lana mollis auri subjicienda est, quae, quod est inter hanc et caput, compleat: tum ea leniter deliganda est; et a tertio die vapore, ut in naribus posui5, fovenda. Atque in his quoque generibus abstinentia primi temporis necessaria est, donec inflammatio finiatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: