Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 152] equo, prodest: neque enim ulla res magis intestina confirmat. Si vero etiam medicamentis utendum est, aptissimum est id quod ex pomis fit. Vindemiae tempore in grande vas conjicienda sunt pira atque mala silvestria: si ea non sunt, pira tarentina viridia, vel signina, mala Scaudiana, vel amerina, [pira?] myrapia1; hisque adjicienda sunt cotonea, et cum ipsis corticibus suis punica, sorba, et quibus magis utimur, et torminalia, sic, ut haec tertiam ollae partem teneant: tum deinde ea musto implenda est; coquendumque id, donec omnia quae indita sunt, liquata, in unitatem quamdam coeant. Id gustui non insuave est; et, quandocumque opus est, assumtum leniter, sine ulla stomachi noxa, ventrem tenet. Duo aut tria cochlearia uno die sumsisse, satis est. Alterum valentius genus: myrti baccas legere, ex his vinum exprimere, id decoquere, ut decima pars remaneat, ejusque cyathum sorbere. [7] Tertium, quod quandocumque fieri potest: malum punicum excavare, exemptisque omnibus seminibus, membranas quae inter ea fuerunt, iterum conjicere: tum infundere cruda ova, rudiculaque miscere: deinde malum ipsum super prunam imponere; quod, dum humor intus est, non aduritur: ubi siccum esse coepit, removere oportet, extractumque cochleari, quod intus est, edisse. Aliquibus adjectis, majus momentum habet: itaque etiam in piperatum conjicitur, misceturque cum sale et pipere, atque ex his edendum est. [8] Pulticula etiam, cum qua paulum ex favo vetere coctum sit, et lenticula cum malicorio cocta, rubique cacumina in aqua decocta, et ex oleo atque aceto assumta, efficacia sunt: atque ea aqua in qua vel palmulae, vel malum cotoneum, vel arida sorba, vel rubi decocti sint; quod genus significo, quoties potionem dandam esse dico, quae adstringat. [9] Tritici quoque hemina in vino amineo austero decoquitur; idque triticum jejuno ac sitienti datur; superque id vinum id sorbetur: quod jure valentissimis medicamentis annumerari potest. Atque etiam potui datur vinum signinum, vel resinatum austerum, vel quodlibet austerum. Contunditurque cum corticibus seminibusque suis punicum malum, vinoque tali miscetur: idque vel merum
1 cf. Colum. XII, 10; Plin. XXIII, 1, 21
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.