Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 122] sinus vehementer implicitum: orbes vero ejus per membranulas singuli cum inferioribus connectuntur; qui in dexteriorem partem conversi, et e regione dexterioris coxae finiti, superiores tamen partes magis complent. Deinde id intestinum cum crassiore altero transverso committitur, quod a dextra parte incipiens, in sinisteriorem pervium et longum est, in dexteriorem non est; ideoque caecum nominatur. [9] At id, quod pervium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina nervosum, ab utraque parte huc atque illuc volutum, magis tamen sinisteriores inferioresque partes tenens, contingit jecur atque ventriculum: deinde cum quibusdam membranulis a sinistro rene venientibus jungitur; atque hinc dextra recurvatum in imo dirigitur, qua excernit; ideoque id ibi rectum intestinum nominatur. [10] Contegit vero universa haec omentum, ex inferiore parte laeve et strictum, ex superiore mollius; cui adeps quoque innascitur; quae sensu, sicut cerebrum quoque et medulla, caret. At a renibus singulae venae, colore albae, ad vesicam feruntur; οὐρητῆρας Graeci vocant, quod per eas inde descendentem urinam in vesicam destillare concipiunt. [11] Vesica autem in ipso sinu nervosa et duplex, cervice plena atque carnosa, jungitur per venas cum intestino, eoque osse, quod pubi subest: ipsa soluta atque liberior est: aliter in viris atque in feminis posita. Nam in viris juxta rectum intestinum est, potius in sinistram partem inclinata; in feminis super genitale earum sita est, superque elapsa, ab ipsa vulva sustinetur. [12] Tum in masculis iter urinae spatiosius et compressius a cervice hujus descendit ad colem: in feminis brevius et plenius, super vulvae cervicem se ostendit. Vulva autem in virginibus quidem admodum exigua est: in mulieribus vero, nisi ubi gravidae sunt, non multo major, quam ut manu comprehendatur. Ea recta tenuataque cervice, quem canalem vocant, contra mediam alvum orsa, inde paulum ad dexteriorem coxam convertitur; deinde super rectum intestinum progressa, iliis feminae latera sua innectit. [13] Ipsa autem ilia inter coxas et pubem imo ventre posita sunt. A quibus ac pube abdomen sursum versus ad praecordia pervenit; ab exteriore parte evidenti cute; ab interiore laevi membrana
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.