previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 25] post cibum, magnam potionem, sed, ut supra dixi, per siphonem: deinde omnes potiones aqua frigida includere. [4] Cui vero cibus acescit, is ante eum bibere aquam egelidam debet, et vomere: at si cui ex hoc frequens dejectio incidit, quoties alvus ei constiterit, frigida potione potissimum utatur.


IX De dolore nervorum et de affectibus caloris frigorisque.

Si cui vero dolere nervi solent, quod in podagra chiragrave esse consuevit1, huic, quantum fieri potest, exercendum id est, quod affectum est, subjiciendumque labori et frigori; nisi quum dolor increvit; sub quo quies optima est. Venus semper inimica est; concoctio, sicut in omnibus corporis affectibus, necessaria. Cruditas enim id maxime laedit, et quoties offensum corpus est, vitiosa pars maxime sentit.

[3] Ut concoctio autem omnibus vitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor: quae sequi quisque pro habitu corporis sui debet. Frigus inimicum est seni, tenui, vulneri, praecordiis, intestinis, vesicae, auribus, coxis, scapulis, naturalibus, ossibus, dentibus, nervis, vulvae, cerebro: [4] idem summam cutem facit pallidam, aridam, duram, nigram; ex hoc horrores, tremoresque nascuntur2. At prodest juvenibus, et omnibus plenis: erectiorque mens est, et melius concoquitur, ubi frigus quidem est, sed cavetur. [5] Aqua vero frigida infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest: item articulis doloribusque3), qui sunt sine ulceribus: item rubicundis nimis hominibus, si dolore vacant4. Calor autem adjuvat omnia, quae frigus infestat: item lippientes, si Nec dolor, Nec lacrimae sunt; nervos quoque, qui contrahuntur5; praecipueque ea ulcera, quae ex frigore sunt: idem corporis colorem

1 cf. II, 7; IV, 24

2 Aph. V, 18 et 20

3 ld est: item in articulorum tumoribus doloribusque. In Aph. legitur; τὰ ἐν ἄρθροισι οἰδήματα χαὶ ἀλγήματα, χ. τ. λ. cf. II, 7.p. 40, 1. 3.

4 Aph. V, 25

5 Aph. V, 22

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: