previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 20] caligines, capitis dolores, aliaque superioris partis mala increscunt. Quid enim inter haec adjuvare possunt quies et inedia, per quae illa maxime eveniunt? Qui dejicere vult, primum cibis vinisque utetur iis, quae hoc praestant; dein, si parum illa proficient, aloen sumat. [26] Sed purgationes quoque, ut interdum necessariae sunt, sic, ubi frequentes sunt, periculum afferunt. Assuescit enim non ali corpus; quum omnibus morbis obnoxia maxime infirmitas sit.

[27] Calefacit autem unctio, aqua salsa, magisque si calida est, omnia salsa, amara, carnosa, si post cibum est, balneum, vinum austerum. Refrigerat in jejuno et balneum, et somnus, nisi nimis longus est, omnia acida; aqua quam frigidissima; oleum, si aqua miscetur. [28] Humidum autem corpus efficit labor minor, quam ex consuetudine, frequens balneum, cibus plenior, multa potio; post haec ambulatio, et vigilia; per se quoque ambulatio multa et vehemens, et matutinae exercitationi non protinus cibus adjectus; ea genera escae, quae veniunt ex locis frigidis, et pluviis, et irriguis. Contra siccat immodica exercitatio, fames, unctio sine aqua, calor, sol immodicus, frigida aqua, cibus exercitationi statim subiectus, et is ipse ex siccis et aestuosis locis veniens.

[30] Alvum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori illita, cibus imminutus, et is ipse semel die assumtus ab eo, qui bis solet; exigua potio, neque adhibita, nisi quum cibi quis quantum assumturus est, cepit; post cibum quies. [31] Contra solvit aucta ambulatio atque esca, motus qui post cibum est, subinde potiones cibo immixtae. Illud quoque scire oportet, quod ventrem vomitus solutum comprimit, compressum solvit: itemque comprimit is vomitus, qui statim post cibum est; solvit is, qui tarde supervenit.

[32] Quod ad aetates vero pertinet, inediam facillime sustinent mediae aetates, minus juvenes, minime pueri et senectute confecti1. Quo minus fert facile quisque, eo saepius debet cibum assumere; maximeque eo eget, qui increscit2. Calida lavatio et pueris et senibus apta est. Vinum dilutius pueris, senibus meracius, neutri aetati quae inflationes movent. [33] Juvenum minus, quae assumant, et quomodo curentur, interest. Quibus juvenibus fluxit

1 Aph. I, 13

2 Aph. I, 14

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: