previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 208] primum a victus ratione ordiendum est: ut quiescat in lectulo: ut primis diebus a cibo abstineat, aquam quam plurimam assumat: alvus quoque ei ducatur: dein post inflammationem cibum boni succi capiat, vitatis omnibus acribus; potionis quantum volet sic, ut interdiu quidem aqua contentus sit; in coena vero etiam vini austeri aliquid bibat. Non aeque tamen fame in iis, quos φαγέδαινα urgebit, atque in iis, qui θηρίωμα adhuc habebunt, utendum erit. Et victus quidem talis necessarius est. [3d] Super ulcus vero inspergenda arida oenanthe est, et, si parum proficiet, chalcitis. Ac si quis nervus exesa carne nudatus est, contegendus ante linteolo est, ne sub eo medicamento aduratur. Si validioribus etiamnum remediis opus est, ad eas compositiones veniendum est, quae vehementius adurunt. Quidquid autem inspergitur, averso specillo infundi debet. [3e] Superdanda cum melle sunt vel linamenta, vel oleae folia ex vino decocta, vel marrubium: eaque linteolo contegenda in aqua frigida madefacto, dein bene expresso: circaque, qua tumor ex inflammatione est, imponenda, quae reprimant, cataplasmata. Si sub his nihil proficitur, ferro locus aduri debet; diligenter nervis, si qui apparent, ante contectis. Adustum vel medicamentis, vel ferro corpus, primum purgandum, deinde implendum esse, apparere cuilibet ex prioribus potest.

[4] [4a] Sacer quoque ignis (zona; psoriasis, seu herpes circinatus) malis ulceribus annumerari debet. Ejus duae species sunt. Alterum est subrubicundum, aut mixtum rubore atque pallore, exasperatumque per pusulas continuas, quarum nulla altera major est, sed plurimae perexiguae. In his semper fere pus, et saepe rubor cum calore est: serpitque id nonnumquam sanescente eo, quod primum vitiatum est: nonnumquam etiam exulcerato, ubi ruptis pusulis ulcus continuatur, humorque exit, qui esse inter saniem et pus videri potest. Fit maxime in pectore, aut lateribus, aut eminentibus partibus, praecipueque in plantis. [4b] Alterum autem est in summae cutis exulceratione, sed sine altitudine, latum, sublividum, inaequaliter tamen; mediumque sanescit, extremis procedentibus: ac saepe id, quod jam sanum videbatur, iterum exulceratur: at circa proxima cutis,

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: