Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 259] aduri medicamento potest, quod ex his constat: aeruginis p. )-(. II. myrrhae p. )-(. IV. gummi p. )-(. VIII. turis. -(. XII. stibis, papaveris lacrimae, acaciae, singulorum p. )-(. XVI. Quo medicamento quidam etiam ulcera, de quibus proxime dixi (§2), renovant. Si hoc parum in condylomate proficit, adhiberi possunt etiam vehementius adurentia. Ubi consumtus est tumor, ad medicamenta lenia transeundum est. [9] [9a] Tertium vitium est, ora venarum tamquam capitulis quibusdam surgentia, quae saepe sanguinem fundunt: αἱμοῤῥοΐδας Graeci vocant. Idque etiam in ore vulvae feminarum incidere consuevit. Atque in quibusdam parum tuto supprimitur, qui sanguinis profluvio imbecilliores non fiunt: habent enim purgationem hanc, non morbum. Ideoque curati quidam, quum sanguis exitum non haberet, inclinata in praecordia ac viscera materia, subitis et gravissimis morbis correpti sunt. Si cui vero id nocet, is desidere in aqua ex ver. benis debet: imponere maxime malicorium cum aridis rosae foliis contritum; aut ex iis aliqua, quae sanguinem supprimunt1.Solet autem oriri inflammatio, maxime ubi dura alvus eum locum laesit. Tum in aqua dulci desidendum est, et id fovendum ovis: imponendi vitelli cum rosae foliis ex passo subactis: idque, si intus est, digito illinendum; si extra, superillitum panniculo imponendum est. Ea quoque medicamenta, quae in recentibus scissuris posita sunt, hic idonea sunt. Cibis vero in hoc casu iisdem, quibus in prioribus, utendum est. Si ista parum juvant, solent imposita medicamenta adurentia ea capitula absumere. [9c] Ac si jam vetustiora sunt, sub auctore Dionysio inspergenda sandaracha est: deinde imponendum id, quod ex his constat: squamae aeris, auripigmenti, singulorum p. )-(. v. saxi calcis p. )-(. VIII. postero die acu compungendum. Adustis2 capitulis fit cicatrix, quae sanguinem fundi prohibet. Sed quoties is suppressus est, ne quid periculi afferat, multa exercitatione digerenda materia est; praetereaque et viris, et feminis, quibus menstrua non proveniunt, interdum ex brachio sanguis mittendus est. [10] At si anus ipse, vel os vulvae procidit, nam id
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.