Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 273] postulant, et ipsa diversa sunt, et aliter aliterque curantur. Igitur in superioribus palpebris vesicae nasci solent pingues gravesque, quae vix attollere oculos sinunt, levesque pituitae cursus, sed assiduos, in oculis movent. Fere vero in pueris nascuntur. Oportet, compresso digitis duobus oculo, atque ita cute intenta, scalpello transversam lineam incidere, suspensa leviter manu, ne vesica ipsa vulneretur: et, ut locus ei patefactus est, ipsa prorumpat; tum digitis eam apprehendere, et evellere1. Facile autem sequitur. Dein superinungi collyrio debet ex iis aliquo, quo lippientes oculi superinunguntur2: paucissimisque diebus cicatricula inducitur. Molestius est ubi incisa vesica est: effundit enim humorem; neque postea, quia tenuis admodum est, potest colligi. Si forte id incidit, eorum aliquid imponendum est, quae puri movendo sunt3. [2] In eadem palpebra supra pilorum locum tuberculum parvulum nascitur, quod a similitudine hordei, a Graecis χριθή nominatur. Tunica quiddam, quod difficulter maturescit, comprehensum est. Id vel calido pane, vel cera subinde calefacta foveri oportet sic, ne nimius is calor sit, sed facile ea parte sustineatur: hac enim ratione saepe discutitur, interdum concoquitur. Si pus se ostendit, scalpello dividi debet, et, quidquid intus humoris est, exprimi: eodem deinde vapore postea quoque foveri et superinungi, donec ad sanitatem perveniat. [3] Alia quoque quaedam in palpebris huic non dissimilia nascuntur; sed neque utique figurae ejusdem et mobilia, simul atque digito vel huc vel illuc impelluntur: ideoque ea χαλάζια Graeci vocant4. Haec incidi debent, si sub cute sunt, ab exteriore parte; si sub cartilagine, ab interiore: dein scalpelli manubriolo diducenda ab integris partibus sunt. Ac, si intus plaga est, inungendum primo lenibus, deinde acrioribus: si extra, superdandum emplastrum, quo id glutinetur. [4] [4a] Unguis vero, quod πτερύγιον Graeci vocant5, est membranula nervosa oriens ab angulo, quae nonnumquam ad pupillam quoque pervenit, eique officit. Saepius a narium, interdum etiam a temporum parte nascitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.