Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 206] caro mortua est. Finisque adurendi est, dum ex omni parte sensus doloris est. [1c] Tum deinde vulnus, sicut cetera adusta, curandum est. Sequitur enim sub medicamentis erodentibus crusta, undique a viva came diducta, quae trahit secum quidquid corruptum erat; purusque jam sinus curari potest implentibus. At si in summa cute vitium est, possunt succurrere quaedam vel exedentia tantum, vel etiam adurentia: vis pro magnitudine adhibenda est. Quodcumque vero medicamentum impositum est, si satis proficiet, protinus a viva corruptam partem resolvit; certaque esse fiducia potest fere, ut undique vitiosa caro excidat. Si id non fit, medicamentumque malo vincitur, utique ad ustionem properandum est. Sed in ejusmodi casu abstinendum a cibo, a vino est: aquam liberaliter bibere expedit: magisque ea servanda sunt, si febricula quoque accessit. [2] [2a] Non idem periculum carcinoma affert, nisi imprudentia curantis agitatum est. Id vitium fit maxime in superioribus partibus, circa faciem, nares, aures, labra, mammas feminarum. Circa locum aliqua quasi puncta sentiuntur; isque immobilis, inaequalis tumet; interdum etiam torpet. Circa eum inflatae venae quasi recurvantur, haeque pallent, aut livent; nonnumquam etiam in quibusdam delitescunt: tactusque is locus aliis dolorem affert, in aliis eum non habet: [2b] et nonnumquam sine ulcere durior aut mollior est, quam esse naturaliter debet; nonnumquam iisdem omnibus ulcus accedit: interdumque nullam habet proprietatem; interdum simile iis est, quae Graeci vocant χονδυλώματα aspredine quadam et magnitudine sua: colorque ejus ruber est, aut lenticulae similis; neque tuto aufertur: nam protinus aut resolutio nervorum, aut distentio insequitur. Saepe homo ictus obmutescit, atque ejus anima deficit. Quibusdam etiam, si id ipsum pressum est, quae circa sunt intenduntur et intumescunt. Ob quae pessimum id genus est. [2c] Fereque primum id fit, quod χαχόηθες a Graecis nominatur; deinde ex eo id carcinoma quod sine ulcere est: deinde ulcus; ex eo thymium. Tolli nihil, nisi cacoethes potest: reliqua curationibus irritantur; et quo major vis adhibita est, eo magis. Quidam usi sunt medicamentis adurentibus; quidam ferro adusserunt; quidam
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.