previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 237] [32] Caligare vero oculi nonnumquam ex lippitudine, nonnumquam etiam sine hac, propter senectutem imbecillitatemve aliam, consuerunt. Si ex reliquiis lippitudinis id vitium est, adjuvat collyrium, quod ᾿ασχληπιός nominatur; adjuvat id, quod ex crocomagmate fit.

[33] Proprie etiam ad id componitur, quod διὰ χρόχου vocant. Habet piperis p. )-(. I. croci cilicii, papaveris lacrimae, cerussae, singulorum p. )-(. II. psorici,gummis, singulorum p. )-(. IV.

[34] [34a] At si ex senectute aliave imbecillitate id est, recte inungi potest et melle quam optimo, et cyprino, et oleo vetere. Commodissimum tamen est balsami partem unam, et olei veteris, aut cyprini partes duas, mellis quam acerrimi partes tres miscere. Utilia huc quoque medicamenta sunt, quae ad caliginem proxime, quaeque ad extenuandas cicatrices supra comprehensa sunt. [34b] Cuicumque vero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque exercitatione; frequenti balneo; ubi totum quidem corpus perfricandum est, praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet; velandumque postea, nec detegendum, antequam sudor et calor domi conquierint. Tum cibis utendum acribus et extenuantibus; interpositisque aliquibus diebus, ex sinapi gargarizandum.

[35] Suffusio quoque, quam Graeci ὑπόχυσιν nominant, interdum oculi potentiae, qua cernit, se opponit. Quod si inveteravit, manu curandum est: inter initia nonnumquam certis observationibus discutitur. Sanguinem ex fronte vel naribus mittere; in temporibus venas adurere; gargarizando pituitam evocare; suffumigare; oculos acribus medicamentis inungere, expedit. Victus optimus est, qui pituitam extenuat.

[36] Ac ne resolutio quidem oculorum, quam παράλυσιν Graeci nominant, alio victus modo, vel alis medicamentis curanda est. Exposuisse tantum genus vitii satis est. Igitur interdum evenit, modo in altero oculo, modo in utroque, aut ex ictu aliquo, aut ex morbo comitiali, aut ex distentione nervorum, qua vehementer ipse oculus concussus est, ut is neque quoquam intendi possit, neque omnino consistat; sed huc illucve sine ratione moveatur, ideoque ne conspectum quidem rerum praestet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: