previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 203] verisimile est spissescentem quoque intus humorem hominis ab eo discuti, et sic dari sanitatem.

[5] [5a] In quibusdam etiam aliis serpentibus certa quaedam auxilia satis nota sunt. Nam scorpio sibi ipse pulcherrimum medicamentum est. Quidam contritum cum vino bibunt: quidam eodem modo contritum super vulnus imponunt: quidam super prunam eo imposito vulnus suffumigant, undique veste circumdata, ne is fumus dilabatur: tum carbonem ejus super vulnus deligant. [5b] Bibere autem oportet herbae solaris, quam ἡλιοτρόπιον Graeci vocant, semen, vel certe folia ex vino. Super vulnus vero etiam furfures ex aceto, vel ruta silvatica recte imponitur, vel cum melle sal tostus. Cognovi tamen medicos, qui ab scorpione ictis nihil aliud, quam ex brachio sanguinem miserunt.

[6] Et ad scorpionis autem et aranei ictum, allium cum ruta recte miscetur, ex oleoque contritum superimponitur.

[7] At si cerastes, aut dipsas, aut haemorrhois1 percussit, polii, quod aegyptiae fabae magnitudinem aequet, arefactum, in duas potiones dividendum est sic, ut ei rutae paulum adjiciatur. Trifolium quoque et mentastrum, et cum aceto panaces aeque proficiunt. Costumque, et casia, et cinnamomum recte per potionem assumuntur.

[8] Adversus chelydri vero ictum, panaces, aut laser vel porri succus cum hemina vini sumendus est, et edenda multa satureia. Imponendum autem super vulnus stercus caprinum ex aceto coactum; aut ex eodem hordeacea farina: aut ruta, vel nepeta cum sale contrita, melle adjecto. Quod in eo quoque vulnere, quod cerastes fecit, aeque valet.

[9] Ubi vero phalangium nocuit, praeter eam curationem, quae manu redditur, saepe homo demittendus in solium est, dandusque ei myrrhae et uvae taminiae par modus ex passi hemina; vel radiculae semen, aut polii radix ex vino; et super vulnus furfures ex aceto cocti, imperandumque, ut is conquiescat.

[10] Verum haec genera serpentium et peregrina, et aliquanto magis pestifera sunt; maximeque aestuosis locis gignuntur. Italia frigidioresque regiones hac quoque parte

1 cf. Des Etangs, p. 283

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: