Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[53]
Ac veteres quidem philosophi in beatorum insulis fingunt
qualis futura1 sit vita sapientium, quos cura omni
liberatos, nullum necessarium vitae cultum aut paratum2 requirentis, nihil aliud esse3 acturos putant, nisi
ut omne tempus inquirendo4 ac discendo in naturae
cognitione consumant. Nos autem non solum beatae
vitae istam esse oblectationem videmus, sed etiam levamentum
[p. 183]
miseriarum. itaque multi, cum in5 potestate
essent hostium aut tyrannorum, multi in custodia,
multi in exilio dolorem suum doctrinae studiis levaverunt.6
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

