Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[58]
Sed cum, quod honestum sit, id solum bonum esse
dicamus, consentaneum tamen est fungi officio, cum id
officium nec in bonis ponamus nec in malis. est enim
aliquid in his rebus probabile, et quidem ita, ut eius
ratio reddi possit, ergo ut etiam probabiliter acti ratio
reddi possit. est autem officium, quod ita factum est,
ut eius facti probabilis ratio reddi possit. ex quo intellegitur officium medium quiddam1 esse, quod neque
in bonis ponatur neque in contrariis. quoniamque in [p. 112]
iis2 rebus, quae neque in virtutibus sunt neque in vitiis,
est tamen quiddam, quod usui possit esse, tollendum
id non est. est autem eius generis actio quoque quaedam, et quidem talis, ut ratio postulet agere aliquid et
facere eorum. quod autem ratione actum est,3 id officium
appellamus. est igitur officium eius generis, quod nec
in bonis ponatur nec in4 contrariis.
18.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

