Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[53]
tu autem negas1
fortem esse quemquam posse, qui dolorem malum
putet. cur fortior sit, si illud, quod tute concedis,
asperum et vix ferendum putabit? ex rebus enim
timiditas, non ex vocabulis nascitur.
Et ais,2 si una littera commota sit, fore tota ut labet
disciplina. utrum igitur tibi litteram videor3 an totas
paginas commovere? ut enim sit apud illos, id quod
est a te laudatum, ordo rerum conservatus et omnia
inter se apta et conexa—sic enim aiebas—, tamen
persequi non debemus,4 si a falsis principiis profecta
congruunt5 ipsa sibi et a proposito non aberrant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

