Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[61]
ecce autem1 alii minuti et angusti aut2 omnia
semper desperantes aut malivoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi,3 alii autem etiam amatoriis
levitatibus dediti, alii petulantes, alii audaces, protervi,
idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia
permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est
intercapedo molestiae. igitur neque stultorum quisquam
beatus neque sapientium4 non beatus. Multoque hoc melius
nos veriusque quam Stoici. illi enim negant5 esse bonum
quicquam nisi nescio quam illam umbram, quod appellant
honestum non tam solido quam splendido nomine, virtutem autem nixam hoc honesto nullam requirere voluptatem atque ad beate vivendum se ipsa esse contentam.
[p. 27]
19.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

