Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[57]
De
bona autem fama—quam enim appellant εὐδοξίαν,
aptius est bonam famam hoc loco appellare quam
gloriam—Chrysippus quidem et Diogenes detracta1
utilitate ne digitum quidem eius causa porrigendum
esse dicebant; quibus ego vehementer assentior. qui
autem post eos fuerunt, cum Carneadem sustinere non
possent, hanc, quam dixi, bonam famam ipsam propter
se praepositam et sumendam esse dixerunt, esseque2
hominis ingenui et liberaliter educati velle bene audire
a parentibus, a propinquis, a bonis etiam viris, idque
propter rem ipsam, non propter usum, dicuntque, ut3
liberis consultum velimus, etiamsi postumi futuri sint,
propter ipsos, sic futurae post mortem famae tamen
esse propter rem, etiam detracto usu, consulendum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

