Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[32]
Sed in ceteris artibus cum dicitur artificiose, posterum quodam modo et consequens putandum est, quod [p. 101]
illi ἐπιγεννηματικόν appellant; cum1 autem in quo sapienter dicimus,2 id a primo3 rectissime dicitur. quicquid enim a sapientia4 proficiscitur, id continuo debet
expletum esse omnibus suis partibus; in eo enim positum est id,5 quod dicimus6 esse expetendum. nam ut
peccatum est patriam prodere, parentes violare,7 fana
depeculari, quae sunt in effectu,8
9 sic timere, sic maerere,
sic in libidine esse peccatum est etiam sine effectu.
verum ut haec non in posteris et in consequentibus,
sed in primis continuo peccata sunt, sic ea, quae proficiscuntur a virtute, susceptione prima, non perfectione
recta sunt iudicanda.
10.
1 cum Ern. Dav. quod
2 dicimus etiam A (cf. ad. v. 5)
3 a primo BE ad primo AR ad primum N apprime V
4 asapiencia E asapia (= asapientia) B a sapienti ARV a sapiente N
5 enim positum est id positum est enim id BE enim positum ad est (om. id) V
6 dicimus om. A
7 violari ABER
8 effecto ABERN1
9 oppido V opido
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

