Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[61]
quid, si reviviscant
Platonis illi et deinceps qui eorum auditores fuerunt,
et tecum ita loquantur? “Nos cum te, M. Cato, studiosissimum philosophiae, iustissimum virum, optimum iudicem, religiosissimum testem, audiremus, admirati sumus, quid esset cur nobis Stoicos anteferres,
qui de rebus bonis et malis sentirent ea, quae ab hoc
Polemone Zeno cognoverat, nominibus uterentur iis,
quae prima specie admirationem, re explicata risum
moverent. tu autem, si tibi illa probabantur, cur non
propriis verbis ea1 tenebas? sin te auctoritas commovebat, nobisne omnibus et Platoni ipsi nescio quem
illum anteponebas? praesertim cum in re publica princeps esse velles ad eamque tuendam cum summa tua
dignitate maxime a nobis ornari atque instrui posses.
a nobis enim ista quaesita, a nobis descripta, notata,2
praecepta sunt, omniumque rerum publicarum rectionis3 genera, status, mutationes, leges etiam et4 instituta ac mores civitatum perscripsimus. eloquentiae
vero, quae et principibus maximo ornamento5 est, et
qua te audimus6 valere plurimum,7 quantum tibi ex
monumentis8 nostris addidisses!” Ea cum dixissent,
quid tandem talibus viris responderes?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

