Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[41]
Tum ille:
His igitur ita positis, inquit, sequitur magna
contentio, quam tractatam1 a Peripateticis mollius—est
enim eorum consuetudo dicendi non satis acuta propter [p. 105]
ignorationem2 dialecticae—Carneades tuus egregia quadam exercitatione in dialecticis summaque eloquentia
rem in summum discrimen adduxit, propterea quod
pugnare non destitit in omni hac quaestione, quae de
bonis et malis appelletur, non esse rerum Stoicis cum
Peripateticis controversiam, sed nominum. mihi autem
nihil tam perspicuum videtur, quam has sententias eorum
philosophorum re inter se magis quam verbis dissidere;
maiorem multo inter Stoicos et Peripateticos rerum esse
aio3 discrepantiam quam verborum, quippe cum Peripatetici omnia, quae ipsi bona appellant, pertinere dicant ad beate vivendum, nostri non ex omni, quod4
aestimatione aliqua dignum sit, compleri vitam beatam
putent.
13.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

