Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[41]
ad ea cum accedit, ut neque divinum numen
horreat nec praeteritas voluptates effluere patiatur
earumque assidua recordatione laetetur, quid est, quod
huc possit, quod melius sit, accedere? Statue contra
aliquem confectum tantis animi corporisque doloribus,
quanti in hominem maximi1 cadere possunt, nulla spe
proposita fore levius aliquando,2 nulla praeterea neque
praesenti nec expectata voluptate, quid eo miserius
dici aut fingi potest? quodsi vita doloribus referta
maxime fugienda est, summum profecto malum est vivere cum dolore, cui sententiae consentaneum est ultimum esse bonorum cum voluptate vivere. nec enim
habet nostra3 mens quicquam, ubi consistat tamquam
in extremo, omnesque et metus et aegritudines ad dolorem referuntur, nec praeterea est res ulla, quae sua
natura aut sollicitare possit aut angere.4
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

