Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[36]
itaque e contrario moderati aequabilesque habitus,
affectiones ususque corporis apti esse ad naturam
videntur.
Iam vero animus non esse solum, sed etiam cuiusdam modi1 debet esse, ut et omnis partis suas habeat
incolumis et de virtutibus nulla desit. atque2 in sensibus est sua cuiusque virtus, ut ne quid impediat quo
minus suo sensus quisque munere fungatur in iis rebus celeriter expediteque percipiendis, quae subiectae
sunt sensibus.
13. animi autem et eius animi partis, quae
princeps est, quaeque mens nominatur, plures sunt
virtutes, sed duo prima genera, unum earum, quae
ingenerantur suapte natura appellanturque non voluntariae, alterum autem earum, quae in voluntate positae
magis proprio3 nomine appellari solent, quarum est excellens in animorum laude praestantia. prioris generis
est docilitas, memoria; quae fere omnia appellantur uno
ingenii nomine, easque virtutes qui habent, ingeniosi
vocantur. alterum autem genus est magnarum verarumque virtutum, quas appellamus voluntarias, ut4
prudentiam, temperantiam, fortitudinem, iustitiam et
reliquas eiusdem generis.5
Et summatim quidem haec erant de corpore animoque dicenda, quibus quasi informatum est quid6
hominis natura postulet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

