Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[81]
Et quidem
iure fortasse, sed tamen non gravissimum est testimonium multitudinis. in omni enim arte vel studio vel
quavis scientia vel in ipsa virtute optimum quidque
rarissimum est. ac mihi quidem, quod et ipse bonus
vir fuit et multi Epicurei et1 fuerunt et hodie sunt et in
amicitiis fideles et in omni vita constantes et graves
nec voluptate, sed2 officio consilia moderantes, hoc videtur maior vis honestatis et minor voluptatis. ita enim
vivunt quidam, ut eorum vita refellatur oratio. atque
ut ceteri dicere existimantur melius quam facere, sic
hi mihi videntur facere melius quam dicere.
26.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

