Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[114]
Quid?1 si in
ipso corpore multa voluptati praeponenda sunt, ut vires,
valitudo, velocitas, pulchritudo, quid tandem in animis
censes? in quibus doctissimi illi veteres inesse quiddam caeleste et divinum putaverunt.
Quodsi esset in voluptate summum bonum, ut dicitis, optabile esset maxima in voluptate2 nullo intervallo [p. 84]
interiecto dies noctesque versari, cum omnes sensus
dulcedine omni quasi perfusi moverentur. quis est autem
dignus nomine hominis, qui unum diem totum velit esse
in genere isto voluptatis? Cyrenaici quidem non recusant; vestri haec verecundius, illi fortasse constantius.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

