Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[69]
Sunt autem quidam Epicurei timidiores paulo contra
vestra convicia,1 sed tamen satis acuti, qui verentur ne,
si amicitiam propter nostram voluptatem expetendam
putemus, tota amicitia quasi claudicare videatur. itaque primos congressus copulationesque et consuetudinum instituendarum voluntates fieri propter voluptatem;23
cum autem usus progrediens familiaritatem effecerit,
tum amorem efflorescere tantum, ut, etiamsi nulla sit
utilitas ex amicitia, tamen ipsi amici propter se ipsos
amentur. etenim si loca, si fana, si urbes, si gymnasia,
si campum, si canes, si equos, si ludicra4 exercendi aut
venandi consuetudine5 adamare solemus, quanto id in
hominum consuetudine facilius fieri poterit6 et iustius?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

