Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[94]
'Nihil me laedit' inquit;
'ego enim1 ut agitator2 callidus priusquam ad finem
[p. 73]
veniam equos sustinebo, eoque3 magis si locus is quo
ferentur equi praeceps erit. sic me' inquit 'ante sustineo nec diutius captiose interroganti respondeo.'
Si habes quod liqueat neque respondes,4 superbe; si
non habes, ne tu quidem percipis.5 si quia obscura, concedo; sed negas te usque ad obscura progredi; in6
inlustribus igitur rebus insistis. si id tantum modo ut
taceas, nihil adsequeris; quid enim ad ilium qui te
captare vult, utrum tacentem inretiat te an loquentem? sin autem usque ad novem verbi gratia sine
dubitatione respondes pauca esse, in decumo insistis,
etiam a certis et inlustrioribus cohibes adsensum; hoc
idem me in obscuris facere non sinis. nihil igitur te
contra soritas ars ista adiuvat, quae nec augendi nec
minuendi quid aut primum sit aut postremum docet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.