Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[141]
Nihil igitur me putatis,1 haec et alia innumerabilia cum audiam, moveri? tam moveor quam
tu Luculle, nec me minus hominem quam te2 putaveris; tantum interest, quod tu cum es commotus adsciscis3 adsentiris adprobas, verum illud certum conprehensum perceptum ratum firmum fixum fuisse4 vis
deque5 eo nulla ratione neque pelli neque moveri potes,
ego nihil eius modi esse arbitror cui si adsensus sim6
non adsentiar saepe falso,7 quoniam vera a falsis nullo
visi8 discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista
dialecticae nulla sint.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.