Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[122]
Latent ista omnia Luculle
crassis occultata et circumfusa tenebris,12 ut nulla acies
humani ingenii tanta sit, quae penetrare in caelum,
terram intrare possit. Corpora nostra non novimus,
qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat
ignoramus; itaque medici ipsi, quorum intererat ea
nosse, aperuerunt ut viderentur, nec eo tamen aiunt
empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detecta3 mutentur. sed ecquid4 nos eodem modo
rerum naturas persecare aperire dividere possumus,
ut videamus terra penitusne defixa sit5 et quasi radicibus suis haereat an media pendeat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.